1. Saul perempto David in
terra Allophylorum, perlato ad se mortis eius nuntio, miro pietatis exemplo
flevisse traditur. tum Chebron Iudaeae oppidum petiit; ibi rursum regali
unguento illitus rex appellatus est.
2. sed Abenner, qui
magister militiae Saul regis fuerat, spreto David, Isbaal regis Saul filium
regem constituit. crebris deinde proeliis inter duces regum concursum; pulsus
Abenner saepius, fratrem tamen Ioab, qui ex parte David exercitui praeerat,
fugiens peremit. quo dolore postea Ioab, cum se Abenner David regi dedidisset,
iugulari eum praecepit, non sine dolore regis, cuius fidem cruentaverat.
3. per idem tempus omnes
fere natu maiores Hebraeorum publico consensu regnum ei totius gentis
detulerunt; nam per septem annos in Chebron tantum regnaverat. ita tertio rex
unguitur, annorum circiter XXX.
4. Allophylos in regnum
irruentes secundis proeliis reppulit. ea tempestate arcam Dei, quae in
Cariathiarim oppido, ut supra retulimus, erat, in Sion transtulit. cumque
aedificare Deo templum in animo haberet, divinum ei responsum redditum, semini
illius id reservari.
5. bello deinde Allophylos
domuit, Moabitas subiugavit, Syriam subegit stipendiumque ei imposuit. auri
atque aeris ex praeda immensum modum retulit.
6. bellum deinde adversum
Ammonitas ex iniuria Annon regis eorum exortum. Syris denuo rebellantibus, qui
cum Ammonitis in bellum coniuraverant, David summam rerum Ioab principi
militiae permiserat, ipse a bello remotus intra
Hierusalem commorabatur.
|