1. Salomon initio regni
urbem muro circumdedit. huic per soporem astare Deus visus est, petendi quae
vellet tribuens optionem.
2. sed ille non aliud sibi
quam sapientiam dari poposcit, reliqua omnia parvi aestimans. ita somno
excitatus, cum ante sacrarium Dei constitisset, indultae sibi a Deo sapientiae
documentum dedit.
3. namque duae mulieres una
in domo diversantes, cum eodem tempore pueros edidissent atque ex his alter
post diem tertium nocte obisset, mater defuncti somno alterius insidiata
mortuum suum supposuit, viventem abstulit. inde inter eas de puero altercatio,
postremo res ad regem delata; difficilis iudicii absolutio inter negantis, ubi
testis deerat.
4. tum Salomon divinae
sapientiae munere perimi puerum corpusque eius dividi inter ambigentes iubet.
cumque una earum iudicio adquievisset, alia vero cedere potius puero quam
discerpi eum mallet, Salomon ex affectu feminae hanc vere matrem esse
coniectans, puerum illi adiudicavit, non sine circumstantium admiratione,
siquidem latentem veritatem prudentia protulisset.
5. ita in admirationem
ingenii prudentiaeque eius reges vicinarum gentium amicitiam ab eo foedusque
petiere, parati imperata facere.
|