1. Quis opibus confisus
templum Deo immensi operis facere aggressus, paratis per triennium impendiis,
quarto fere imperii anno primum fundamentum iecit, a profectione Hebraeorum ex
Aegypto anno fere octavo et octogesimo et quingentesimo, licet libro Regnorum
tertio CCCCXL fuisse referantur, quod nequaquam convenit, siquidem per seriem
superius comprehensam facilius fuerit, ut minus fortassis annorum quam amplius
annotarim.
2. sed non dubito
librariorum potius neglegentia, praesertim tot iam saeculis intercedentibus,
veritatem fuisse corruptam, quam ut propheta erraverit. sicut in hoc ipso
nostro opusculo futurum credimus, ut describentium incuria, quae non incuriose
a nobis sunt digesta, vitientur. igitur Salomon coeptum templi opus vigesimo
anno explicuit.
3. celebrato deinde ibidem
sacrificio dictaque oratione, qua populum templumque benedixit, Deus ad eum
locutus est, denuntians fore, si quando peccassent ac Deum reliquissent,
templum illud solo aequandum. quod iam pridem impletum videmus, et mox conexum
rerum ordinem exponemus.
4. interea Salomon florens
opibus, omnium qui umquam fuerant regum ditissimus, quique semper ordo rerum
est, ab opibus in luxum et vitia delapsus, cum adversum interdictum Dei ex
alienigenis coniugia sumpsisset et iam septingentas uxores et trecentas
concubinas haberet, idola eis ritu gentium suarum, quibus litarent, constituit.
5. quis rebus aversus Deus
graviter increpito poenam denuntiavit, fore ut regnum ex parte maiore ademptum
filio servo illius traderetur. idque ita accidit.
|