1. In huius locum Abiud filius eius regnum
Hierosolymae sex annos tenuit, quamvis in Chronicis triennio regnasse
referatur.
2. huic Asab filius successit, a David
quintus fere, quippe abnepos eius. fuit religiosus Dei cultor; namque deletis
aris lucisque idolorum vestigia paternae perfidiae sustulit. foedus cum rege
Syriae firmavit; eius auxilio Ieroboae regnum, quod tum a filio tenebatur,
multa clade affecit, ac saepe victis hostibus praedam ex victoria retulit. post
unum et quadragesimum annum aeger pedibus decessit.
3. huic triplex peccatum ascribitur; unum
quod societate regis Syriae nimie confisus sit, alterum quod prophetam Dei hoc
ipsum increpantem in vincula coniecerit, tertium quia in pedum dolore remedium
non a Deo, sed a medicis speraverit.
4. sed initio regni huius Ieroboam rex decem
tribuum defunctus est, regnum Nabath filio reliquit. is malis operibus et tam
suis quam paternis meritis invisus Deo non ultra biennium regno potitus est,
privataque imperio indigna progenies.
5. Baasam Achiae filium successorem habuit,
aeque a Deo alienissimum. isque sexto et vigesimo imperii anno defunctus est;
regnum ad Elam filium devolutum nec ultra biennium retentum. namque eum Zambri,
princeps equitum, epulantem interfecit regnumque occupavit, vir perinde in Deum
atque homines impius.
6. ab hoc pars populi secessit; Thamni
cuidam regium nomen delatum. sed Zambri ante hunc septem annos, et cum eodem
duodecim regnavit.
7. at in parte tribus Iudae Asab mortuo Iosaphat
filius eius regnare coepit, vir religiosis virtutibus merito clarus. is cum
Zambri pacem habuit. defunctus est autem, cum regnasset annos V et XX.
|