Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sulpicius Severus
Chronica

IntraText CT - Text

  • LIBER PRIMUS
    • -43-
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

-43-

 

1. Huius imperii tempore Achab, Ambri filius, rex decem tribuum fuit, ultra omnes in Deum impius. namque Iezabel filia Basae regis ex Sidone in matrimonio accepta Bahali idolo aram lucosque constituit, prophetas Dei interemit.

2. quo tempore Elias propheta caelum oratione conclusit, ne pluviam terrae daret, idque regi denuntiavit, ut se impius causam mali esse cognosceret. igitur suspensis caelo aquis, cum loca omnia adusta solis ardoribus non victum hominibus, neu pabulum iumentis darent, ipse se intra periculum famis propheta concluserat.

3. ea tempestate cum eremum petisset, corvis cibum ministrantibus vixit; aquam torrens proximus, donec aruit, dedit.

4. inde admonitus a Deo Saraptae oppidum petiit, ad mulierem viduam divertit. cumque ab ea esuriens cibum peteret, illa causari, neu esse sibi nisi pugillum farris et pusillum olei, quo absumpto una cum filiis mortem exspectaret.

5. sed cum Elias verbis Dei polliceretur, nec hydriam farre nec vas oleo esse minuendum, mulier poscenti fidem neu cunctata prophetae credere, promissorum fidem consecuta est, siquidem diurnis incrementis tantum accresceret, quantum cotidie detrahebat. eodem tempore eiusdem viduae filium mortuum Elias in vitam reduxit.

6. tum iussu Dei regem adiit exprobratoque ei sacrilegio poposcit ad se omnem populum congregari. qui cum propere convenisset, accitis idolorum ac lucorum sacerdotibus CCCC fere et L, inter eos inde altercatio;

7. Elia Deum praedicante illi superstitiones suas asserebant. postremo placuit fieri periculum, ut, si cuius caesam hostiam missus caelo ignis absumeret, rata esset religio quae virtutem edidisset. ita sacerdotes occiso vitulo Bahal idolum invocare coeperunt, frustraque consumptis invocationibus imbecillitatem dei sui taciti fatebantur. tum Elias irridens eos ‘ne forte' inquitdormiat, clamate vehementius, ut somno quo tenetur evigilet’. enimvero miseri trepidantes mussare, et tamen, quidnam Elias facturus esset, exspectare.

8. at ille caesum vitulum imposuit, cum prius sacrarium aqua opplesset, invocatoque Domino spectantibus cunctis ignis caelo delapsus aquam cum hostia absumpsit. tum vero populus solo stratus Deum fateri, idola exsecrari; postremo Eliae iussu profani sacerdotes comprehensi deductique ad torrentem necati sunt.

9. redeuntem inde regem propheta prosecutus est; sed cum ei Iezabel regis uxor vitae periculum pararet, ad remotiora secessit. ibi eum Deus allocutus est, VII milia virorum adhuc esse pronuntians, qui se idolis non dedissent. mirum id Eliae fuit, qui solum se a sacrilegio immunem esse crediderat.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License