1. Is aeger corpore cum ex ministris , qui
idolum pro salute eius consulerent, misisset, Elias a Deo monitus obviam se eis
optulit increpitosque renuntiare regi iubet, mortem eius consecuturam.
2. tum rex comprehendi eum ac deduci ad se
iubet, sed missi caelesti igne absumpti. rex, ut propheta praedixerat, obiit.
successit autem Ioram ei frater eius; isque duodecim annis imperium potitus
est. at in parte duarum tribuum Iosaphat rege defuncto Ioram filius regnum
tenuit annos duodeviginti. is Achab filiam uxorem habuit, socero quam patri
propior.
3. post hunc Ochozias filius imperium
adeptus est. hoc regnante Elias translatus refertur. eodem tempore Helisaeus,
discipulus eius, multis signis potens exstitit; quae omnia notiora sunt quam ut
solo egeant.
4. ab eo viduae filius resuscitatus, vel
Syrus lepra purgatus, vel famis tempore omnium rerum copia fugatis hostibus
invecta, vel in usum trium exercituum aquae praebitae, vel de exiguo olei
immodicis incrementis solutum mulieris debitum et ipsi sufficiens vivendi
substantia data.
5. huius temporibus, ut diximus, Ochozias
duarum tribuum erat rex, decem vero Ioram, ut supra retulimus, imperabat;
interque eos foedus ictum. nam et adversum Syros iunctis viribus bellatum, et
adversum Ieu, qui per prophetam in regem decem tribuum unctus fuerat, pariter
in proelium egressi eadem pugna interiere.
|