1. Sed regnum Ioram Ieu tenuit. post
Ochoziam in Iudaea regem, qui uno anno regnavit, mater eius Gotholia imperium
occupavit, adempto nepoti imperio, etiam tum parvo puero, cui Ioas nomen fuit.
sed huic ab avia praereptum imperium post octo fere annos per sacerdotes et
populum depulsa avia redditum.
2. hic initio regni observantissimus divini
cultus fuit magnisque sumptibus templum exornavit; post adulatione principum
depravatus adoratusque ab eis iram meruit. namque ei Azahel rex Syriae bellum
intulit; inclinatisque rebus suis auro templi pacem redemit. nec tamen ea
potitus est, facti invidia a suis interfectus anno imperii quadragesimo.
3. huic Amassia filius successit. at in
parte decem tribuum defuncto Ieu Ioachas filius eius regnavit, invisus Deo
malis operibus, ob quae regnum eius Syris praedae fuit, donec Dei misericordia
depulsis hostibus pristinum habere statum coeperunt.
4. Ioachas diem functus Ioae filio reliquit
regnum. is Amassiae regi duarum tribuum civile bellum intulit; victoriam
potitus multam praedam in regnum suum convertit. id Amassiae ob delictum
accidisse traditur, siquidem Idumaeorum fines victor ingressus idola gentis
eius assumpserat.
5. hic novem annos regnasse scribitur,
quantum in libris Regnorum repperi. Sed in Paralipomenis atque etiam in
Chronicis novem et viginti annos imperium tenuisse annotatus est, ea nimirum id
persuadente ratione, quae in his [Regnorum] libris facile perspici potest.
Ieroboam enim rex decem tribuum octavo anno imperii Amassiae traditur regnare
coepisse unumque et quadraginta annos imperium tenuisse; regnante demum Ozia,
Amassiae filio, quarto imperii eius anno esse defunctus.
6. qua ratione XX et VIIII annos regi
Amassiae effecit. itaque nos hoc ipsum secuti, quia rationem temporum persequi
placet, Chronicorum auctoritati accessimus.
|