Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sulpicius Severus
Chronica

IntraText CT - Text

  • LIBER PRIMUS
    • -47-
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

-47-

 

1. Igitur Amassiae Ozias filius successit. nam in parte decem tribuum Ioas diem functus Ieroboae filio locum fecerat, postque hunc Zacharias filius eius regnavit.

2. horum nos regum omniumque, qui in parte decem tribuum Samariae praefuerunt, annotanda esse tempora non putavimus, quia brevitati studentes superflua omisimus, et ad cognitionem temporum eius potissimum partis annos credidimus persequendos, quae in captivitatem posterius abducta prolixius tempus in regno habuit.

3. igitur Ozias regnum Iudae adeptus praecipuam curam Domini cognoscendi habuit, Zacharia propheta plurimum usus; (Iasias etiam sub hoc primum prophetasse traditur) quo merito prosperis eventibus adversum finitimos bella gessit, Arabas etiam devicit.

4. iamque Aegyptum terrore nominis sui concusserat, elatusque secundis rebus, illicita praesumens, incensum Deo obtulit, quod solis facere sacerdotibus mos erat. itaque per Azariam sacerdotem increpitus cum loco decedere cogeretur atque in iram exarsisset, lepra oppletus decessit. quo morbo affectus vita functus est, cum regnasset annos duo et quinquaginta.

5. regnum inde Ioathae filio datum; isque admodum sanctus fuisse traditur prospereque imperium administravit; gentem Ammonitarum bello victam stipendium praestare coegit. regnavit autem annis XVI eidemque Achaz filius successit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License