1. Celebris circa haec tempora Ninivitarum
fides traditur. id oppidum olim ab Assure, Sem filio, conditum caput regni
Assyriorum fuit, frequens tum incolentium multitudine, alens virorum milia C et
XX atque ut in magno populo abundans vitiis.
2. quis Deus motus Ionam prophetam ex Iudaea
ire praecepit ac denuntiare urbi excidium, sicut olim Sodoma et Gomorra divinis
ignibus conflagrassent.
3. verum propheta praedicationis istius
ministerium detrectans, non contumacia, sed praescientia, qua videbat Deum
paenitentia populi placandum, navim, quae longe diversa regione Tharsos
petebat, conscendit.
4. sed ubi in altum processum, nautae
saevitia maris compulsi, quisnam esset mali causa, sorte exploravere. cum super
Ionam sors decidisset, tamquam piaculum tempestatis in profundum proiectus est;
exceptusque a ceto [marino monstro] ac devoratus, post triduum fere Ninivitarum
litoribus eiectus iussa praedicat, urbem scilicet ob peccata populi triduo
perituram.
5. igitur non dissimulanter, ut olim
Sodomis, audita est vox prophetae; ac statim iussu regis exemploque populus
universus, quin et recens nati cibo potuque abstinentur; iumenta itidem et
diversi generis animalia compulsa fame ac siti lamentantium speciem cum
hominibus praebebant.
6. ita imminens malum aversum. Ionae apud
Deum conquerenti, quod fides dictis non adfuisset, responsum, paenitentibus
veniam negari non posse.
|