1. At in Samaria Zachariam regem admodum
impium, quem superius regnasse memoravimus, Sella quidam interemit regnumque
occupavit; idemque Mane insidiis exemplo facti sui periit.
2. Mane ereptum Sellae imperium tenuit
filioque Pachae reliquit. eundem vero Pache quidam eiusdem nominis interemit
regnumque occupavit. mox ab Osee peremptus eodem scelere quo assumpserat
imperium amisit.
3. hic ultra omnes reges superiores impius
poenam sibi perpetuamque genti captivitatem a Deo meruit. namque ei Salmanassar
rex Assyriorum intulit bellum victumque tributarium sibi effecit.
4. sed cum occultis consiliis rebellionem
pararet regemque Aethiopum, qui tum Aegyptum optinebat, in auxilium arcesseret
idque Salmanassar comperisset, perpetuis eum vinculis in carcerem coniecit
urbemque excidit, populum universum in regnum suum abduxit, Assyriis in hostili
solo ad custodiam positis. exinde ea pars Samaria appellata, quod lingua
Assyriorum custodes Samaritas vocant. ex quibus plerique divinas caeremonias
receperunt, reliquis in errore gentilitatis perseverantibus.
5. hoc bello Tobias in captivitatem ductus
est. at in parte duarum tribuum rex Achaz ob impietatem invisus Deo, cum
finitimorum bellis saepe premeretur, deos gentium colere decrevit, nimirum quia
eorum auxilio victores frequentibus proeliis exstitissent. ita in hoc nefariae
mentis piaculo diem functus est, cum XVI annis in regno fuisset.
|