1. Huic Ezechias filius successit. multum
paterni dissimilis ingenii. namque initio regni populum sacerdotesque ad Dei cultum
cohortatus multis disseruit, ut frequenter castigati a Domino saepius essent
misericordiam consecuti, ut postremum decem tribus in captivitatem nuper
abductae sacrilegii poenas dissolverent; curandum eis sedulo ne eadem pati
mererentur.
2. ita conversis ad religionem omnium animis
Levitas sacerdotesque omnes ad celebranda secundum legem sacrificia ordinavit
celebrarique Pascha instituit, quod iam pridem fuerat omissum.
3. cumque dies festus adesset, dimissis per
omnem terram nuntiis conventus diem edixit, ut, si qui post abductionem decem
tribuum in Samaria resedissent, ad sollemne sacrum convenirent. ita
frequentissimo conventu dies sacer publica laetitia exactus, longo post
intervallo religione legitima per Ezechiam restituta.
4. pari deinde industria, qua divina
curaverat, rem bellicam administravit, Allophylosque frequentibus proeliis
contudit; donec ei Sennacherim rex Assyriorum bellum intulit, magno cum
exercitu fines eius ingressus, lateque agris vastatis nullo obsistente urbis
obsidionem urgebat; Ezechias enim multitudine inferior, non ausus manum
conserere, muris se tuebatur.
5. rex Assyrius portis assultans minitari
excidium, deditionem imperare; Ezechiam frustra Deo confidere, se Dei nutu
potius arma sumpsisse; victorem omnium gentium, eversorem Samariae efugi non
posse, ni matura deditione sibimet consuluissent.
6. in hoc rerum statu Ezechias Deo fretus
Isaiam prophetam consulit, eiusque responso edocetur, nihil ex hoste periculi
fore; divinum autem auxilium non defuturum. nec multo post Tarraca rex
Aethiopum regnum Assyriorum invadit.
|