Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sulpicius Severus
Chronica

IntraText CT - Text

  • LIBER PRIMUS
    • -52-
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

-52-

 

1. Ad Iosiam filium imperium devolutum. is admodum religiosus fuisse traditur summaque cura divina administrasse, Helchia sacerdote usus bene.

2. is cum in templo librum, verbis Dei scriptum, repertum a sacerdote legisset, quo continebatur Hebraeam gentem ob crebras impietates et sacrilegia delendam, piis ad Deum precibus fletuque iugi imminentem cladem avertit.

3. quod ubi indultum sibi per Oldam prophetissam comperit, maiore cura, utpote obligatus divinis beneficiis, cultum Dei exercuit. igitur vasa omnia, anteriorum regum superstitionibus idolis consecrata, cremavit. namque eo profani ritus invaluerant, ut soli ac lunae divinos honores darent eisdemque etiam ex metallis sacraria aedificarent.

4. quibus Iosias in pulverem redactis sacerdotes quoque profanarum aedium interfecit. sed ne sepulchris quidem impiorum pepercit, quod olim praedictum a propheta, impletum animadversum est.

5. huius octavo et decimo imperii anno Pascha celebratum. post triennium fere adversus Nechao regem Aegypti, qui bellum Assyriis inferebat, in proelium egressus, priusquam inter se acies concurrerent, sagitta ictus est. exque eo vulnere in urbem relatus decessit, cum regnasset annos unum et viginti.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License