Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sulpicius Severus
Chronica

IntraText CT - Text

  • LIBER PRIMUS
    • -53-
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

-53-

 

1. Ioachas inde filius eius regnum indeptus tribus mensibus tenuit, captivitati ob impietatem destinatus. namque eum Nechao rex Aegypti vinctum captumque duxit, nec multo post in vinculis diem functus est.

2. Iudaeis stipendium annuum imperatum, rex eis Eliacim arbitrio victoris datus, qui postea immutato nomine Ioachim vocitatus est. hic Ioachae frater, Iosiae filius fuit, fratri quam patri propior, sacrilegio invisus Deo.

3. igitur cum regi Aegyptio pareret, quippe cui tributum penderet, Nabuchodonosor rex Babylonius Iudaeam terram occupavit armis et per triennium iure belli victor possedit. etenim cedente iam rege Aegypti determinatisque inter eos imperii finibus convenerat Iudaeos ad Babylonam pertinere. ita cum Ioachim, exactis in regno annis undecim, filio eiusdem nominis locum fecisset isque regis Babylonii in se iram concitasset, Deo nimirum agente, cui constitutum erat Iudaeam gentem captivitati et internecioni dare, Nabuchodonosor Hierosolymam cum exercitu ingressus urbem murosque ac templum solo stravit; auri immensum modum et sacra ornamenta vel publica vel privata, puberesque omnes virilis ac muliebris sexus transtulit, relictis, quorum imbecillitas aut aetas fastidio victoribus fuit. quae turba inutilis servitio exercendis colendisque agris, ne incultum esset solum, deputata.

4. eisdemque rex Sedechias praepositus, ademptis viribus inani tantum umbra regii nominis concessa. sed Ioachim tribus mensibus tempus imperii habuit.

5. is cum populo Babylonam translatus et in carcerem coniectus; trigesimum post annum emissus atque a rege in amicitiam receptus mensaque et consiliis participatus, non sine solacio depulsae calamitatis decessit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License