Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sulpicius Severus
Chronica

IntraText CT - Text

  • LIBER PRIMUS
    • -54-
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

-54-

 

1. Interea Sedechias rex turbae inutilis, quamquam sine viribus, infido ingenio et Dei immemor, qui non intellegeret captivitatem ob delicta gentis illatam, postremis denique malis debitus, regis animum offendit. ita ei post novem annos Nabuchodonosor bellum intulit, compulsumque intra muros confugere triennio obsedit.

2. qua tempestate Hieremiam prophetam, qui iam saepius imminere urbi captivitatem pronuntiaverat, consulit, si quid spei forsitan superesset. sed ille caelestis irae non ignarus, eadem saepius interrogatus, respondit, ipsi regi specialem poenam denuntians.

3. tum vero Sedechias in iram excitatus trudi prophetam in carcerem iubet; moxque eum crudelis facti piguit, sed obsistentibus Iudaeorum principibus, quibus iam inde a principio moris fuerat bonos premere, absolvere innocentem non ausus.

4. isdem cogentibus in lacum immensi profundi caenoque ac sordibus atque ex eo exitiabili foetore horridum demissus est, ut ne simplici quidem morte exspiraret. sed rex licet impius, aliquanto tamen sacerdotibus mitior, educi prophetam de lacu et carceris custodiae reddi iubet.

5. interea obsessos vis hostium et penuria urgebat, consumptisque omnibus, quae mandi poterant, fames invaluerat; ita defessis inedia defensoribus oppidum captum incensumque. rex, ut propheta dixerat, effossis oculis Babylonam translatus, Hieremias misericordia hostili carcere exemptus.

6. cum eum Nabuzardan, princeps regius, captivum cum ceteris duceret, delata sibi optione ab eo, utrum in solo patrio deserto desolatoque subsistere an secum abire in summis honoribus vellet, residere in patria maluit.

7. Nabuchodonosor abducto populo, residuis quos belli conditio vel praedae fastidium relinqui a victoribus fecerat, Godoliam eiusdem gentis praeposuit absque ullo insigni regio aut imperii nomine, quia praeesse paucis et calamitosis nulla dignitas erat.

 

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License