LIBER SECUNDUS
1. Captivitatis tempora prophetarum
vaticiniis atque actibus illustrata sunt, maximeque Danielis egregia ad
conservandam legem perseverantia et in absolutione Susannae divino consilio
ceterisque ab eo gestis, quae iam ordine persequemur.
2. hic sub rege Ioachim captus deductusque
Babylonam parvus admodum puer; postea ob elegantiam vultus inter ministros
regios assumptus, unaque cum eo Annanias, Misael et Azarias.
3. sed cum eos rex delicatioribus cibis
curari praecepisset idque Asphanae eunucho negotii dedisset, Daniel paternarum
traditionum memor, ne ex mensa regis gentilium cibis participaret, poposcit ab
eunucho, ut leguminibus tantum uterentur.
4. causante Asphane, ne dissimulatum
imperium regis consecutura macies proderet, Daniel Deo fretus pollicetur
maioris decoris sibi vultus ex leguminibus quam ex cibis regiis fore. fidesque
dictis adfuit, ita ut minime eorum vultus comparabiles haberentur, qui
imperialibus impendiis procurabantur. igitur a rege in honorem et gratiam
adhibiti prudentia et disciplina brevi omnibus regis proximis antelati.
5. per idem tempus Susanna, cuidam Ioachi
nupta, spectatae femina pulchritudinis, a duobus presbyteris appetita, cum
impudicis non adquievisset, falso crimine incessitur, isdem presbyteris
deferentibus, in remotis locis adulescentem cum ea deprehensum, sed illum
iuvenili alacritate senum manus effugisse. ita presbyteris fides habita;
iudicio populi Susanna damnatur.
6. quae cum secundum legem ad supplicium
duceretur, Daniel, tum annos natus XII, increpitis Iudaeis, cur innocenter
morti dedissent, reduci eam in iudicium causamque denuo audiri postulat.
7. enimvero multitudo Iudaeorum, quae tum
aderat, non sine Deo existimans puerum contemptae aetatulae in hanc constantiam
prorupisse, favore accommodato in consilium revertitur.
8. initur denuo iudicium; Danielo, ut inter
maiores natu resideret, delatum. igitur separari accusatores iubet; unumquemque
ex eis interrogat, sub cuius generis arbore adulteram deprehendisset. ex
varietate responsi falsitas deprehensa; Susanna absoluta, presbyteri, qui
innocenti periculum creaverant, capite damnati.
|