Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sulpicius Severus
Chronica

IntraText CT - Text

  • LIBER SECUNDUS
    • -2-
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

-2-

 

1. Ea tempestate Nabuchodonosor somnium vidit, mysterio futurorum mirabile. cuius interpretationem cum per se non posset evolvere, ascitis ad interpretandum Chaldaeis quique magicis artibus extisque hostiarum scire occulta et futura praecinere videbantur, mox veritus, ne more hominum non vera, sed placita regi ex somnio coniectarent, visa supprimit poscitque ab eis, ut, si vera in iis divinatio esset, somnium ipsum sibi dicerent; tum demum interpretationi eorum crediturum, si prius enuntiando somnium artis periculum fecissent.

2. illi vero tantam molem abnuentes, non esse id humanae opis confitebantur. rex motus, cur falsa divinandi professione homines erroribus illuderent, cum astricti praesenti negotio nihil scire se confiterentur; ita edicto regis in eos animadversum palamque omnes huius artis interficiebantur.

3. quod ubi Danielo compertum, regis proximum appellat; enuntiationem somnii interpretationemque eius pollicetur.

4. res ad regem defertur Daniel arcessitur. iam revelato sibi per Deum mysterio visa regis refert absolvitque. sed res postulat, uti regis somnium et interpretationem prophetae et consequentium fidem exponamus.

5. viderat rex per soporem imaginem capite aureo, pectore brachiisque argenteis, ventre et femoribus aereis, cruribus ferreis, quae in pedes partim ferreos, partim fictiles desinebat; sed ferrum atque testum inter se confusum coire non poterat. ad extremum imaginem lapis sine manibus abscissus proterebat, redactaque omnia in pulverem vento ablata.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License