Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sulpicius Severus
Chronica

IntraText CT - Text

  • LIBER SECUNDUS
    • -3-
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

-3-

 

1. Igitur secundum prophetae interpretationem imago visa figuram mundi gerit.

2. caput aureum Chaldaeorum imperium est, siquidem id primum et opulentissimum fuisse accepimus.

3. pectus et brachia argentea secundum regnum annuntiant; Cyrus enim victis Chaldaeis atque Medis imperium ad Persas contulit.

4. in ventre aereo tertium regnum portendi pronuntiatur, atque impletum videmus, siquidem Alexander ereptum Persis imperium Macedoniae vindicavit.

5. crura ferrea imperium quartum, idque Romanum intellegitur, omnibus ante regnis validissimum. pedes vero partim ferrei, partim fictiles dividendum esse Romanum regnum, ita ut numquam inter se coeat, praefigurant; quod aeque impletum est, siquidem cum non ab uno imperatore, sed etiam a pluribus semperque inter se armis aut studiis dissentientibus res Romana administretur.

6. denique commisceri testum atque ferrum numquam inter se coeunte materie commixtiones humani generis futurae a se invicem dissidentes significantur, siquidem Romanum solum ab exteris gentibus aut rebellibus occupatum aut dedentibus se per pacis speciem traditum constet, exercitibusque nostris, urbibus atque provinciis permixtas barbaras nationes, et praecipue Iudaeos, inter nos degere nec tamen in mores nostros transire videamus.

7. atque haec esse postrema prophetae annuntiant. in lapide vero sine manibus abscisso, qui aurum, argentum, aes, ferrum testumque comminuit, Christi figura est. is enim non conditione humana editus, siquidem non ex voluntate viri, sed ex Deo natus est, mundum istum, in quo sunt regna terrarum, in nihilum rediget regnumque aliud incorruptum atque perpetuum, id est futurum saeculum, quod sanctis paratum est, confirmabit.

8. de quo uno adhuc quorundam fides in ambiguo est, non credentium de futuris, cum de praeteritis convincantur. igitur Daniel multis a rege muneribus donatus, praefectus Babyloniae atque omni imperio, in summis honoribus habebatur. eius suffragio Annanias, Azarias et Misael ad summam aeque dignitatem et potestatem provecti.

9. eodem fere tempore praeclara Ezechielis prophetia exstitit, revelato ei futurorum et resurrectionis mysterio. exstat liber magni operis et cum cura legendus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License