Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sulpicius Severus
Chronica

IntraText CT - Text

  • LIBER SECUNDUS
    • -6-
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

-6-

 

1. Post Nabuchodonosor filius eius regnum indeptus, quem in Chronicis Evilmarodac fuisse vocitatum repperi. hic duodecimo imperii anno diem functus, fratri minori, qui Balthasar dictus est, locum fecit.

2. is cum quarto et decimo anno publicum epulum principibus ac praefectis suis daret, sacra vasa, quae per Nabuchodonosor de templo Hierosolymae ablata nec in regales usus usurpata, sed recondita in thesauris habebantur, proferri imperavit.

3. cumque his per luxum ac licentiam regalis convivii promiscue omnes virilis ac muliebris sexus, uxores concubinaeque eius uterentur, subito rex in pariete conspicatur digitos scribentes cernebanturque in versum ductae literae; sed qui posset scripta legere, non reperiebatur.

4. igitur rex perterritus magos et Chaldaeos advocat. quibus mussantibus nec quicquam respondentibus, regina regem admonet, esse quendam Hebraeum Daniel nomine, qui olim Nabuchodonosor occulti mysterii somnium revelasset, iam tum ob illustrem sapientiam summis honoribus donatum.

5. itaque accitus perlegit interpretatusque, ob delictum regis, qui sacra Deo vasa temerasset, ipsi exitium imminere regnumque eius Medis ac Persis datum.

6. quod mox consecutum est. nam eadem nocte Balthasar interiit, regnum eius Darius natione Medus occupavit; Danielum illustri opinione compertum universo imperio praeposuit, secutus superiorum regum iudicium. nam et Nabuchodonosor eum regno praefecerat et Balthasar veste purpurea et torque aureo donatum tertium regni principem constituerat.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License