Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sulpicius Severus
Chronica

IntraText CT - Text

  • LIBER SECUNDUS
    • -7-
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

-7-

 

1. Igitur hi, qui una cum eo rerum potentes erant, exagitati invidia, quod eis alienigena captivae gentis fuisset aequatus, regem depravatum adulatione compellunt, ut sibi diebus proximis XXX divini honores darentur, neque cuiquam liceret Deum nisi regem precari. facile id Dario persuasum, stultitia regum omnium, qui sibi divina vindicant.

2. igitur Daniel non rudis neque inscius, Deo preces, non homini deferendas, reus constituitur edicto regis non paruisse. multumque abnuente Dario, cui carus acceptusque semper fuerat, principes pervicere, ut in lacum demitteretur.

3. sed obiecto bestiis nullum periculum fuit. quod cum rex comperisset, accusatores deputari leonibus praecepit; qui non simili exemplo perfuncti sunt; nam continuo devorati ferarum famem expleverunt.

4. Daniel clarus ante clarior haberi; rex antiquato edicto suo novum proposuit, relictis erroribus ac superstitionibus Deum Danielis colendum.

5. exstant etiam visiones eius, quibus consequentium saeculorum ordinem revelavit, annorum etiam numerum complexus, intra quem Christum, sicut factum est, descensurum ad terras pronuntivait venturumque Antichristum manifeste exposuit.

6. quod si qui studiosior erit, rectius ibi quaesitum reperiet; nobis propositum est rerum tantum ordinem contexere. Darius duodeviginti annos regnasse traditur; qua tempestate Astyages Medis imperabat.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License