1. Hunc Cyrus, ex filia
nepos eius, regno expulit, Persarum usus armis; unde summa imperii ad Persas
translata est. Babylonii quoque in potestatem ditionemque eius concessere.
2. igitur initio regni,
propositis publice edictis, dat potestatem Iudaeis in solum patrium redeundi,
sacra etiam vasa, quae Nabuchodonosor de templo Hierosolymae abstulerat,
reddidit. itaque pauci tum in Iudaeam regressi; ceteris redeundi animus an
facultas defuerit parum comperimus.
3. erat ea tempestate apud
Babylonios Beli antiquissimi regis, cuius etiam Virgilius (Aen. 1, 729)
meminit, ex aere simulacrum, quod superstitione hominum consecratum Cyrus
quoque adorare erat solitus, antistitum eius dolo illusus, qui vesci effigiem
illam atque potare affirmabant, cum diurnam pensitationem, quae idolo
inferebatur, clam ipsi absumerent.
4. igitur Cyrus cum Danielo
familiariter uteretur, quaerit ab eo, cur simulacrum non adoraret, cum
manifestum viventis Dei esset indicium, absumentis ea, quae inferebantur.
5. Daniel ridens hominis
errorem negare id posse fieri, ut aes illud, id est bruta materies, cibo
uteretur aut potu. acciri ergo rex sacerdotes iubet (nam fere ad septuaginta
erant) adhibitoque eos terrore increpitat, quis impensa consumeret, cum Daniel
vir prudentia insignis minime id ab insensibili simulacro posse fieri
contenderet.
6. tum illi confisi parato
dolo sueta inferri et obsignari a rege templum deposcunt, uti, nisi omnia
postero die absumpta deprehenderentur, morte poenas persolverent, dum eadem
conditio Danielo maneret.
7. itaque signo regis
templum obsignatur, cum prius Daniel sacerdotibus insciis pavimentum cinere
aspersisset, ut introeuntium occultos aditus vestigia proderent. igitur postero
die rex templum ingressus animadvertit absumpta, quae idolo apponi iusserat.
8. tum Daniel occultam
fraudem vestigiis prodentibus reserat, sacerdotes cum uxoribus et filiis,
subfosso foramine ingressos, ea quae idolo apposita fuerant devorasse. ita
omnes iussu regis interfecti, templum ac simulacrum Danielo in potestatem datum
atque arbitrio eius dirutum.
|