1. Interea Iudaei, quos ex
permissu Cyri in patriam regressos supra memoravimus, urbem ac templum
restituere aggressi, ut pauci atque inopes parum proficiebant, donec centesimo
fere anno, Artaxerse rege Persis imperitante, per eos, qui locis praeerant, ab
aedificando deterriti;
2. etenim tum Syria atque omnis Iudaea
sub Persarum imperio per magistratus ac praesides regebatur. igitur his
consilium fuit regi Artaxersi scribere, non oportere Iudaeis restituendae urbis
suae copiam dari, ne pro contumaci ingenio resumptis viribus, aliis gentibus
imperare soliti, non paterentur sub alieno imperio degere.
3. ita comprobato a rege
praesidum consilio prohibita urbis aedificatio usque in secundum Darii regis
annum dilata est. sed hoc tractu temporum, qui reges Persis imperaverint,
inseremus, quo facilius annorum series in ordinem contexta prodatur.
4. post Darium Medum, quem
duodeviginti annos regnasse significavimus, Cyrus uno et triginta annis rerum
potitus est. Scythis bellum inferens in
proelio cecidit, secundo anno postquam Tarquinius Superbus Romae regnare
coeperat.
5. Cyro Cambyses filius eius successit;
regnavit annos VIIII. hic cum Aegyptum atque Aethiopiam bello premeret et
subegisset victorque in Persas reverteretur, casu se ipse vulneravit ex eoque
ictu periit.
6. post huius mortem magi duo fratres,
natione Medi, menses VII Persarum regnum optinuerunt. ad hos interficiendos
septem nobilissimi Persae coniuraverunt, quorum princeps fuit Darius Hystaspis
filius, natus ex fratre patruele Cyri, omniumque consensu regnum ei delatum;
regnavit annos VI et XXX.
7. hic ante quadriennium quam decederet,
apud Marathonam pugnavit, celeberrimo Graecis Romanisque historiis proelio. id
gestum post Romam conditam anno fere ducentesimo et sexagesimo, Macerino et
Augurino consulibus, abhinc annos, si tamen investigatio Romanorum consulum non
fefellit, DCCC LXXX et VIII; omne enim tempus in Stiliconem consulem direxi.
8. post Darium Xerses fuit, isque uno et XX annis
regnasse traditur; quamquam in plerisque exemplaribus XX et V annos imperii
eius fuisse repperi. huic successit Artaxerses, cuius supra meminimus.
9. hic cum inhiberi aedificationem urbis
Iudaeae templique iussisset, suspensum opus usque in secundum Darii regis annum
pependit. sed ut usque ad eum temporum ordo conexus sit, Artaxerses regnavit
annis uno et XL, Xerses duobus mensibus. postque eum Sucdianus VII mensibus
fuit.
|