1. Darius deinde, sub quo templum est
restitutum, regnum adeptus est, cui Ochus tum nomen erat. hic cum ex Hebraeis
tres adolescentes spectatae fidei corporis custodes haberet unusque ex his
prudentiae documento admirationem regis in se convertisset, delata sibi optione
petendi, si quid animo concepisset, ingemiscens patriae ruinis copiam
restituendae urbis poposcit meruitque a rege, ut subregulis ac praesidibus
imperaret, aedificationem sacrae aedis praebitis impendiis maturarent.
2. ita templum quadriennio consummatum,
sexto post anno quam Darius regnare coeperat, idque Iudaeis satis visum; et
quia magnae molis erat urbem restituere, diffisi viribus opus multi laboris
incipere non ausi templo continebantur.
3. per idem tempus Esdras scriba legis post
XX fere annos quam templum fuerat consummatum, defuncto iam Dario, qui unum de
viginti annos rerum fuerat potitus, permissu Artaxersis secundi, non illius,
qui inter duos Xerses fuit, sed huius, qui Dario Ocho successerat, Babylonia
profectus multique eum secuti Hierosolymam pervexere vasa diversi operis et
dona, quae rex templo Dei miserat, cum XII Levitis;
4. vix enim hic numerus ex illa tribu
repertus traditur. is cum deprehendisset Iudaeos gentilium conubiis permixtos,
multis increpitos renuntiare istius modi matrimoniis ac filios ex his susceptos
extrudi iubet, omnesque dicto paruere. purgatus populus veteris legis ritu
agebat.
5. ceterum Esdram nihil
super reficienda urbe egisse comperio, credo potiorem curam ratus plebem
corruptis moribus reformare.
|