1. Erat ea tempestate apud
Babyloniam Neemias minister regius, gente Iudaeus, Artaxersi merito obsequiorum
carissimus.
2. is Iudaeos percontatus,
quis paternae urbis status esset, ubi comperit in isdem ruinis iacere patriam, totis
sensibus conturbatus cum gemitu multisque lacrimis orasse ad Deum traditur,
delicta gentis suae reputans, misericordiam divinam efflagitans.
3. igitur cum eum rex inter
epulas maestum extra solitum animadvertisset, poposcit ab eo causam dolorum ut
exponeret. tum ille adversa gentis suae et ruinam civitatis deflere, quae iam
per annos fere ducentos et quinquaginta solo strata, malorum testimonium,
spectaculum inimicis praeberet; daret sibi eundi et restituendae eius
potestatem.
4. paruit rex piis
precibus, statimque eum cum praesidio equitum, quo tutius iter ageret, dimisit,
datis ad praetores epistulis ut necessaria praeberent. is cum Hierosolymam
pervenisset, viritim populo opus urbis distribuit, et certatim iussa omnes
curabant.
5. iamque ad medium
machinae processerant, cum flagrante invidia gentium vicinae urbes conspirant
opera interrumpere Iudaeosque ab aedificando deterrere. sed Neemias, dispositis
adversum incursantes praesidiis, nihil territus coepta explicuit; consummatoque
muro et valvis portarum perfectis, per familias construendis interius domibus
urbem dimensus est. censuitque populum minime urbi parem, neque enim amplius
quam ad quinquaginta milia promiscui sexus atque ordinis reperta;
6. tantum ex illo quondam
immani numero frequentibus bellis absumptum aut captivitate detentum. nam olim
hae duae tribus, quarum hoc residuum fuit, cum ab his decem tribus separatae
sunt, CCC et XX milia virorum armaverant. a Deo ob peccatum internecioni et
captivitati datae ad hanc usque paucitatem devenerant.
7. sed haec, ut dixi, plebs
duarum tribuum fuit; decem vero prius deductae per Parthos, Medos, Indos atque
Aethiopas dispersae numquam in solum patrium regressae, hodieque barbararum
gentium imperiis continentur. sed consummatio restituta urbis XXX et II imperii
Artaxersis anno refertur.
8. a quo tempore usque ad
Christi crucem, id est Fufium Geminum et Rubellium consules, anni CCCXC et
VIII; ceterum a restitutione templi usque in eversionem, quae sub Vespasiano
consule Augusto per Titum Caesarem consummata est, anni CCCC LXXX et III.
9. praedictum id olim est a
Daniele, qui ab instauratione templi usque in eversionem LX et VIIII hebdomadas
futuras pronuntiaverat. a die autem captivitatis Iudaeorum usque in tempus
restitutae civitatis fuerunt anni CCLX.
|