Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sulpicius Severus
Chronica

IntraText CT - Text

  • LIBER SECUNDUS
    • -12-
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

-12-

 

1. In hoc temporum tractu Esther atque Iudith fuisse arbitramur; quarum quidem actus quibus potissimum regibus conectam, non facile perspexerim. nam cum Esther sub Artaxerse rege referatur, porro duos huius nominis Persarum reges fuisse reppererim, multa cunctatio est cuius haec temporibus applicetur.

2. mihi tamen visum est huic Artaxersi, sub quo Hierosolyma est restituta, Esther historiam conectere, quia non sit verisimile, ut, si sub priore Artaxerse fuisset, cuius tempora Esdra complexus est, nullam tam illustris feminae mentionem retulisset, maxime cum ab illo Artaxerse inhibitam templi aedificationem, sicut supra memoravimus, constet; neque Esther passura fuerit [tum], si in illius matrimonio tum fuisset.

3. nunc gesta edisseram. erat ea tempestate regi in matrimonio Vastis quaedam, mirae femina pulchritudinis. cuius cum formam omnibus praedicaret, die quodam, cum publicum convivium dabat, adesse reginam demonstrandae pulchritudinis gratia iubet.

4. illa vero stulto rege consultior, pudens virorum oculis spectaculum corporis praebere, iussa abnuit. qua contumelia barbarus animus permotus uxorem matrimonio ac regia depellit.

5. igitur cum in locum eius puella regis coniugio quaereretur, reperta est Esther ceteras specie vincere. haec Iudaea ex tribu Beniamin, utroque parente orba, a Mardochaeo patrueli fratre educta.

6. cum ad regales nuptias duceretur, mandante educatore genus et patriam occultavit, admonita ne paternarum traditionum immemor, etsi in matrimonium alienigenae captiva succederet, gentilium cibis participaret.

7. igitur iuncta regi brevi, ut fit, vi pulchritudinis totum eius animum facile cepit, adeo ut eam aequatam imperio insigni regio, veste purpurea donaret.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License