Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sulpicius Severus
Chronica

IntraText CT - Text

  • LIBER SECUNDUS
    • -13-
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

-13-

 

1. Qua tempestate Mardochaeus inter proximos regis erat, pro virili portione negotiorum familiarium curator. is compositas a duobus spadonibus regi insidias prodiderat, atque ex eo carior summisque honoribus donatus.

2. erat ea tempestate regi Aman quidam perfamiliaris, quem aequatum sibi adorari more regum praeceperat. id Mardochaeus unus ex omnibus facere fastidiens odia Persae in se graviter accenderat.

3. igitur Aman ad perniciem Hebraei animum intendens regem adit affirmatque, esse in regno eius hominum genus pravis superstitionibus deo hominibusque invisum, externis legibus vivens, dignum exitio; rectum esse omnes huius gentis internecioni dare, exque eorum bonis immensas opes pollicetur.

4. facile id barbaro persuasum; edictum emittitur Iudaeos necandos, missique continuo qui per omne regnum ab India usque Aethiopiam promulgarent. id ubi Mardochaeo compertum, conscissis vestibus sacco obvolvitur conspersusque cinere pergit ad regiam, ibique eiulatu multo cuncta questibus replet; facinus indignum immeritam gentem perire neque ullam pereundi causam dari.

5. Esther lamentantis voce excita rem, ut erat, cognoscit. tum vero anceps consilii, quia adeundi regem potestas non erat - etenim more Persarum reginae introire ad regem nisi accersitae non licet, nec tamen, cum fuerit regi libitum, sed statuto tempore admittitur - et forte tum ita evenerat, ut diebus XXX proximis separata a conspectu regis Esther haberetur.

6. igitur audendum aliquid pro civibus rata, etsi certa pestis adesset, pulchro in negotio occumbere parata, invocato prius Deo, aulam regis ingreditur. at barbarus re insolita percussus, paulatim blandimento muliebri delinitus, postremo ad cenam reginae perducitur, unaque cum illo Aman ille regi carus et Iudaea genti infestus.

7. igitur cum iam post epulas multis poculis convivium calere coepisset, Esther genibus regis advolvitur, gentis suae perniciem deprecatur. rex vero nihil se petenti, si quid ultra peteret, negaturum pollicetur.

8. tum Esther arrepto tempore Amanis mortem flagitat in ultionem gentis, quam perditam cupierat. sed rex amici memor paulisper cunctatus deliberandi gratia modicum secessit. deinde regressus ut vidit Aman reginae genua complexum, succensus ira et appetitam reginam clamitans, morte eum affici iubet.

9. et tum regi compertum, poenam crucis per Aman Mardochaeo paratam. ita Aman eaedem cruci affigitur, omniaque bona eius Mardochaeo data Iudaeique sunt absoluti. Artaxerses regnavit annos duos et LX, eidemque Ochus successit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License