Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sulpicius Severus
Chronica

IntraText CT - Text

  • LIBER SECUNDUS
    • -14-
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

-14-

 

1. Huic rerum ordini recte Iudith actus conseram; traditur enim post captivitatem fuisse, sed quis eo tempore Persis regnaverit, historia divina non edidit; regem tamen, sub quo illa gesta sint, Nabuchodonosor nuncupat, non utique eum, qui Hierosolymam ceperit.

2. sed nullum hoc nomine post captivitatem apud Persas regnasse reperio, nisi si ob impotentiam et pariles conatus quicumque ille rex Nabuchodonosor a Iudaeis vocitatus est.

3. plerique tamen Cambysen, Cyri regis filium, putant, eo quod victor Aegyptum atque Aethiopiam penetraverit. sed huic opinioni eadem sacra historia repugnat;

4. nam duodecimo regis illius anno Iudith fuisse signatur. porro Cambyses non ultra VIII annos rerum potitus est. unde, si in historia opinari licet, sub Ocho rege, qui post Artaxersen secundum fuit, haec gesta crediderim; idque vel ex hoc conicio, quod idem Ochus, ut in saecularibus legi, natura immitis cupidusque bellorum traditur. nam et arma finitimis intulit et Aegyptum, quae ante multos annos desciverat, bello recuperavit.

5. quo tempore etiam sacra eorum et Apim in deum receptum irrisisse traditur; quod postea Baguas, spado eius natione Aegyptius, indignatus, contumeliam gentis morte regis ultus est. meminit autem huius Baguae historia divina;

6. nam cum Holofernes iussu regis adversum Iudaeos duxit exercitum, Baguam in isdem castris fuisse memoravit. unde non immerito in argumentum nostrae opinionis adduxerim, ut rex ille, Nabuchodonosor nuncupatus, Ochus fuerit, sub quo Baguam fuisse mundiales historici prodiderunt.

7. ceterum illud nemini mirum esse oportebit, quod scriptores saecularium litterarum nihil ex his, quae sacris voluminibus scripta sunt, attigerunt; Dei spiritu praevalente, ut intaminata ab ore corrupto vel falsis vera miscente intra sua tantum mysteria contineretur historia, quae separata a mundi negotiis et sacris tantum vocibus proferenda permisceri cum aliis velut aequali sorte non debuit;

8. etenim erat indignissimum, ut alia agentibus aut alia quaerentibus haec quoque cum reliquis miscerentur. sed pergam ad cetera ac per Iudith gesta, ut potero, paucis absolvam.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License