1. Quod ubi Iudith compertum,
quae viro vidua, praedives opibus, insignis specie, sed moribus quam vultu
illustrior tum in castris erat, artis suorum rebus etiam certo sibi exitio
audendum aliquid et temptandum rata, caput comit, vultu expolitur, comite
ancilla castra hostium ingreditur.
2. statimque ad Holofernem
deducta perditas res suorum memorat, se transfugio vitae consuluisse. deinde a
duce poscit liberum extra castra nocturno tempore egressum orandi gratia.
mandatum id vigilibus portarumque custodibus.
3. sed ubi per triduum
egrediendi ac redeundi consuetudinem sibi barbaris fidem fecit, Holofernem
cupido incessit dediticiae corpore abuti; etenim forma excellenti Persam facile
permoverat. ita ad ducis tentorium per Baguam eunuchum deducitur, initoque
convivio barbarus multo se vino obruit.
4. tum remotis ministris,
priusquam vim mulieri inferret, somno captus est. Iudith tempore arrepto caput
hostis desecat secumque aufert. et cum secundum consuetudinem castris egredi
crederetur, incolumis regressa.
5. postero die Hebraei, caput
Holofernis de superioribus ostentantes, eruptione facta ad castra hostium
pergunt. tum vero barbari signum pugnae poscentes tabernaculum ducis frequentes
assistunt. ubi truncum corpus repertum, foeda formidine in fugam versi terga
hostibus praebuerunt.
6. Iudaei fugientes persecuti
caesisque multis milibus castris ac praeda potiti. Iudith summis laudibus
celebrata C et V annos vixisse traditur.
7. haec si Ocho rege, ut
opinamur, gesta sunt anno imperii eius duodecimo, a tempore Hierosolymae
restitutae usque in id bellum fuerunt anni duo et XX. ceterum Ochus XX et III
annos regnavit.
8. fuit autem ultra omnes
cruentus et plus quam barbaro animo. hunc Baguas spado aegrotantem venenis
sustulit. post eum Arses, filius eius, triennio imperium tenuit, Darius annos
IIII.
|