1. Adversum hunc Alexander
Macedo acie conflixit. eo victo Persis imperium ademptum, quod ab initio Cyri
steterat annos CC et L.
2. Alexander victor fere
omnium gentium adiisse Hierosolymae templum dicitur ac dona intulisse, edixitque
per omne imperium, quod sui iuris effecerat, ut Iudaeis ibidem degentibus esset
liberum in patriam reverti. exacto duodecimo imperii anno, septimo posteaquam
Darium devicerat, apud Babylonam defunctus est.
3. regnum amici eius, qui
simul cum illo maxima illa bella gesserant, partiti sunt. hi aliquanto tempore
sine usurpatione regali susceptas partes procuraverunt, Arridaeo quodam
Philippo Alexandri fratre regnante, cui perimbecillo verbo datum imperium
videbatur, re autem penes eos erat, qui sibi exercitum et provincias
distribuerant.
4. nec vero hic rerum status
diu mansit, omnesque se reges appellari maluerunt. primus in Syria post
Alexandrum Seleucus rex fuit, subiecta eidem Perside ac Babylone.
5. qua tempestate Iudaei
annuum stipendium trecenta argenti talenta regi dabant, nec tamen per externos
magistratus, sed per sacerdotes suos regebantur. patrioque ritu vivebant, donec
plerique eorum longa rursum pace corrupti miscere omnia seditionibus et turbare
coeperunt, affectantes summum sacerdotium libidine, avaritia et dominandi
cupidine.
|