1. Mundus a Deo constitutus
est abhinc annos iam paene sex milia, sicut processu voluminis istius
digeremus; quamquam inter se parum consentiant, qui rationem temporum
investigatam ediderunt.
2. quod cum vel Dei nutu
vel vitio vetustatis eveniat, calumnia carere debebit. mundo autem condito homo
factus est; viro Adam, mulieri Eva nomen fuit. sed constituti in paradiso, cum
interdicta sibi arbore degustassent, in nostram velut exules terram eiecti
sunt.
3. deinde ex his Cain atque
Abel nascitur; sed Cain impius fratrem interemit. filium Enoch habuit, a quo
primum civitas condita est, auctoris nomine vocitata.
4. ex hoc Irad atque ex eo
Ma¸iahel nascitur. hic Mathusalam filium habuit isque Lamech genuit, a quo
iuvenis occisus traditur, nec tamen nomen refertur occisi; quod quidem futuro
mysterio fuisse praemissum a prudentibus aestimatur.
5. igitur Adam post necem
filii minoris Seth filium procreavit, cum iam trigesimum et ducentesimum annum
aetatis implesset, vixit autem annos DCCCCXXX. Seth vero Enos, Enos Kainan,
Kainan Malaleel, Malaleel Iared, Iared Enoch genuit; qui ob iustitiam
translatus a Deo traditur.
6. huius filius Mathusalam
dictus est, qui Lamech genuit; ex quo Noë natus, iustitia egregius et prae
ceteris mortalibus Deo carus acceptusque.
7. qua tempestate cum iam
humanum genus abundaret, angeli, quibus caelum sedes erat, speciosarum forma
virginum capti illicitas cupiditates appetierunt; ac naturae suae originisque
degeneres, relictis superioribus, quorum incolae erant, matrimoniis se
mortalibus miscuerunt.
8. hi paulatim mores noxios
conserentes humanam corrupere progeniem, exque eorum coitu Gigantes editi esse
dicuntur, cum diversae inter se naturae permixtio monstra gigneret.
|