1. Namque primum sub rege Seleuco,
Antiochi magni filio, Oniam sacerdotem, virum sanctum atque integrum, Simon
quidam falsis apud regem criminibus insimulatum excutere nequiverat.
2. interiecto deinde tempore
Iason frater Oniae Antiochum regem, qui Seleuco fratri successerat, adiit,
augmentum stipendii pollicens, si sibi summum sacerdotium traderetur.
3. et quamquam insolitum neque
ante permissum erat perpetuo sacerdotio perfungi, sollicitus tamen regis animus,
aeger avaritia, facile superatus est.
4. ita depulso Onia Iasoni
sacerdotium mandatum. is foede admodum cives patriamque laceravit. dein cum per
Menelaum quendam, Simonis illius fratrem, promissam regi pecuniam misisset,
patefacta semel ambitioni via, isdem artibus, quibus Iason prius, Menelaus
sacerdotium obtinuerat.
5. nec multo post, cum
promissum argenti modum non reddidisset, loco pellitur; Lysimachus
substituitur. inde inter Iasonem et Menelaum foeda certamina, donec Iason
profugus patria excessit.
6. his initiis corruptis
moribus eo usque processum, ut plerique popularium ab Antiocho poscerent,
permitti sibi more gentilium vivere. quod cum rex petentibus annuisset,
certatim pessimus quisque delubra exstruere, idolis supplicare, legem profanare
occeperat.
7. interea Antiochus rediens
ab Alexandria - namque tum bellum regi Aegyptio intulerat, quod iussu senatus
et populi Romani deposuit, Paulo et Crasso consulibus - Hierosolymam adiit. cum
discordantem superstitionibus susceptis populum repperisset, legem Dei
destruens et his favens, qui impia sequebantur, omnia templi ornamenta detraxit
ac multa caede vastavit.
8. id gestum ab excessu
Alexandri anno centesimo uno et quinquagesimo, Paulo, ut diximus, Crassoque
consulibus, post quinquennium fere quam Antiochus regnare coeperat.
|