1. Interea Matthathias moritur; vicarium
exercitui, quem paraverat ducem, Iudam filium substituit. huius ductu adversum
regios frequentibus proeliis prospere pugnatum.
2. nam primum Apollonium ducem hostium, qui
magnis copiis in conflictum descenderat, cum omni exercitu delevit. quod cum
Seron quidam, qui tum Syriae praeerat, comperisset, multiplicatis legionibus
Iudam aggressus, ferox quia numero praestabat, ubi in aequum descensum, fusus
ac fugatus, octingentis ferme amissis in Syriam regressus est.
3. id ubi compertum est Antiocho, ira et
dolore succensus, quippe angebatur duces suos cum magnis exercitibus devictos,
4. auxilium per omne regnum contrahit,
donativum militibus, exhaustis penitus thesauris, largitur. etenim tum
praecipue graviter pecuniae inopia affectus erat. nam deficientibus Iudaeis ab
eo, qui ei ultra trecenta argenti talenta annua pensitaverant, praeterea
Graecis urbibus multisque regionibus persecutionis malo turbatis - ne
gentilibus quidem pepercerat , quos deserere inveteratas superstitiones et ad
unum ritum deducere temptaverat, illis quidem, ubi nihil sancti erat, facile
relinquentibus,
5. sed tamen omnibus metu ac clade affectis
- vectigalia cessaverant. quibus rebus aestuans - etenim ipse olim omnibus
regibus opulentior suomet scelere inopiam persenserat - copias cum Lysia
partitur eique Syriam et bellum adversus Iudaeos committit, ipse in Persas ad
cogenda vectigalia profectus. igitur Lysias duces belli delegit Ptolemaeum,
Gorgiam, Doronem et Nicanorem; his XL milia peditum, VII equitum data.
6. ac primo impetu magnum Iudaeis terrorem
intulerunt. tum Iudas cunctis desperantibus suos adhortatus, forti animo
descenderent in proelium; Deo fretis nihil invictum fore; saepe antea a
paucioribus adversum plures bene pugnatum.
7. ieiunio indicto celebratoque sacrificio
in aciem descensum; fusae hostium copiae, Iudas castris potitus multumque ibi
auri et Tyriarum opum repertum. namque ex Syria negotiatores nihil de victoria
dubitantes, regium exercitum secuti spe captivos mercandi, praedae fuere. haec
ubi Lysiae ex nuntiis comperta, maiore cura copias parat annoque post immani
exercitu Iudaeos aggreditur; victus Antiochiam se recepit.
|