Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sulpicius Severus
Chronica

IntraText CT - Text

  • LIBER SECUNDUS
    • -22-
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

-22-

 

1. Iudas pulsis hostibus Hierosolymam regressus purgare templum et restituere animum intendit, quod eversum ab Antiocho profanatumque a gentibus foedam sui speciem praebebat.

2. sed Syris arcem tenentibus, quae continua templo et loci natura superior atque inexpugnabilis erat, adiri subiecta non poterant, crebris eruptionibus prohibentibus.

3. adversum hos Iudas validissimam suorum aciem obiecit. ita opus sacrae aedis curatum templumque muro circumdatum, constitutique qui perpetuum praesidium armati agitarent.

4. at Lysias multiplicato exercitu in Iudaeam regressus rursum vincitur, magna clade exercitus et auxiliorum, quae ei a civitatibus missa in bello conspiraverant.

5. interea Antiochus, quem in Persidem profectum supra memoravimus, oppidum Elymum, regionis illius opulentissimum, fanumque ibi situm multo auro refertum, diripere conatus, confluente undique ad defensionem loci multitudine fugatus; insuper nuntium accepit, res [vel] a Lysia [vel a Lysimacho] improspere gestas.

6. ita ex maerore animi corporis morbo incubuit. sed cum internis doloribus angeretur, reminiscens malorum, quibus populum Dei vexaverat, merito sibi illa accidisse confitebatur. deinde post paucos dies moritur, cum regnasset annos undecim. Antiocho filio regnum reliquit, cui Eupator nomen fuit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License