1. Ea tempestate Iudas
Syros in arce positos obsidebat. qui cum fame atque inopia afficerentur, missis
ad regem nuntiis praesidium implorant. ita Eupator cum centum milibus et
equitum viginti milibus suis subsidio venit, praeeuntibus aciem cum ingenti
terrore elefantis.
2. tum Iudas laxata
obsidione regi obviam tendit primoque proelio Syros fundit. rex petit
pacem; quia infido ingenio male usus, perfidiam consecuta ultio. nam Demetrius,
Seleuci filius, quem Romanis obsidem datum supra memoravimus, ut audivit
Antiochum decessisse, petivit, ut se in regnum remitterent. quod cum ei negatum
fuisset, clam Roma profugit, in Syriam venit regnumque occupavit, Antiochi
filio, qui annum unum et menses sex regnaverat, interfecto.
3. hoc regnante primum
Iudaei a populo Romane amicitiam foedusque petiere; benigneque excepta legatio,
decreto senatus socii atque amici appellati. interim Demetrius adversus Iudam
per duces suos bellum gerebat.
4. ac primum per Bacchidem
quendam et Alcimum Iudaeum ductus exercitus; post Nicanor bello praepositus in
proelio occubuit. tum Bacchides et Alcimus resumptis viribus auctisque copiis
adversum Iudam confligunt. in ea pugna victores Syri cruente admodum victoria
usi. Hebraei in locum Iudae Ionatham, fratrem eius, deligunt.
5. interea Alcimus cum
foede Hierosolymam vastasset, moritur; Bacchides socio destitutus ad regem
redit. dein post biennium rursus Bacchides bellum Iudaeis intulit, victus pacem
petit. quae propositis conditionibus data, si perfugas captivosque et omnia bello rapta redderet.
|