Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sulpicius Severus
Chronica

IntraText CT - Text

  • LIBER SECUNDUS
    • -24-
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

-24-

 

1. Dum haec intra Iudaeam geruntur, adolescens quidam Rhodi educatus, nomine Alexander, Antiochi se esse filium dictitans, quod falsum erat, adiutus opibus Ptolemaei regis Alexandrini, in Syriam cum exercitu venit; Demetrium bello superatum occidit, cum regnasset annos XII.

2. hic Alexander, priusquam adversus Demetrium confligeret, foedus cum Ionatha fecerat eumque veste purpurea et insignibus regiis donaverat. ob quod eum Ionatha auxiliis iuverat victoque Demetrio primus omnium congratulatum occurrerat. neque postea Alexander datam fidem corrupit.

3. ita quinquennio, quo rerum potitus est, res Iudaeorum tranquillae fuerunt. igitur Demetrius Demetrii filius, qui post mortem patris Cretam confugerat, hortante Lasthene Cretensium duce, regnum patrium bello repetens, impar viribus Ptolemaeum Philometorem regem Aegypti, Alexandri socerum, iam tum genero infestum, ut sibi sit auxilio, implorat.

4. ille vero non tam supplicis precibus quam spe Syriae occupandae illectus copias cum eo iungit, ac filiam Alexandro nuptam dat Demetrio. adversus hos Alexander acie confligit.

5. eo proelio Ptolemaeus cadit, Alexander vincitur; paulo post interfectus, cum regnasset annos quinque vel, ut in plerisque auctoribus repperi, novem.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License