Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sulpicius Severus
Chronica

IntraText CT - Text

  • LIBER SECUNDUS
    • -25-
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

-25-

 

1. Demetrius regnum indeptus Ionatham benigne habuit, foedus cum eo fecit, Iudaeos legibus suis reddidit. interea Tryphon, qui partium Alexandri fuerat, praefectus Syriae regno *** eum bello prohibiturus. contra Ionatha in proelium descendit, terribilis XL milium exercitu.

2. Tryphon, ubi se imparem cernit, pacem simulat, receptumque in amicitiam invitatumque Ptolemaidam interfecit. post Ionatham summa rerum ad Simonem fratrem defertur. is funus fratris magnifice curavit septemque illas pyramidas nobilissimi operis exstruxit, in quibus et fratrum et patris ossa condidit.

3. tum Demetrius, refecto cum Iudaeis foedere, contemplatione cladis a Tryphone illatae - nam post Ionathae necem urbes eorum atque agros bello vastaverat - annua eis vectigalia in perpetuum remittit; etenim usque ad id tempus regibus Syriae, nisi cum armis restiterunt, stipendium pensitaverant.

4. id gestum Demetrii regis anno secundo, quod ideo signavimus, quia usque in hunc annum per tempora Asianorum regum cucurrimus, ut ratio temporum digesta luceret.

5. nunc autem per tempora eorum, qui Iudaeis vel pontifices vel reges fuerunt, usque ad Christi nativitatem rerum ordinem digeremus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License