1. Igitur post Ionatham
Simon frater eius, ut supra dictum est, Hebraeis praefuit iure pontificis. id
enim ei tum et a suis et a populo Romano honoris delatum.
2. hic cum secundo Demetrii
regis anno civibus praeesse coepisset, post octo annos insidiis Ptolemaei
circumventus occubuit. huic Iohannes filius successit. qui cum adversum
Hyrcanos, gentem validissimam, egregie pugnasset, Hyrcani cognomen accepit.
mortuus est annos VI et XX rerum potitus.
3. post hunc Aristobulus
pontifex substitutus primus omnium post captivitatem regium nomen assumpsit
capitique diadema imposuit. exacto anno diem functus est.
4. Alexander deinde, filius
eius, rex pariter et pontifex fuit, regnavit annos VII et XX; in cuius actibus
nihil praeter crudelitatem memoria dignum repperi. hic cum Aristobulum et
Hyrcanum parvos filios reliquisset, Salina sive Alexandra uxor
eius regnum per novem annos tenuit.
5. post huius obitum foeda
inter fratres de regno certamina. ac primum Hyrcanus imperium obtinebat; mox ab
Aristobulo fratre pulsus confugit ad Pompeium, qui tum Mitridatico bello confecto pacataque
Armenia et Ponto victor
omnium gentium, quas adierat, introrsum pergere et vicina quaeque Romano
imperio adiungere cupiens, causas belli et materiam vincendi quaerebat.
6. igitur Hyrcanum libens
excepit ductuque eius Iudaeos aggreditur; urbe capta atque eruta templo
pepercit. Aristobulum vinctum Romam mittit, Hyrcano ius pontificatus restituit;
imposito Iudaeis stipendio procuratorem eis Antipatrum quendam Ascalonitem
praeposuit. Hyrcanus quattuor et triginta annos rerum potitus, dum adversum Parthos
bellum gerit, capitur.
|