Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Sulpicius Severus Chronica IntraText CT - Text |
|
|
-27-
1. Tum Herodes alienigena, Antipatri Ascalonitae filius, regnum Iudaeae a senatu et populo Romano petiit accepitque. hunc primum Iudaei externum regem coeperunt habere. etenim iam adventante Christo necesse erat secundum vaticinia prophetarum suis eos ducibus privari, ne quid ultra Christum exspectarent. 2. sub hoc Herode, anno imperii eius tertio et XXX, Christus natus est Sabino et Rufino consulibus, VIII Kal. Ianuarias. 3. verum haec, quae evangeliis ac deinceps Apostolorum actibus continentur, attingere non ausus, ne quid forma praecisi operis rerum dignitatibus deminueret, reliqua exsequar. 4. Herodes post nativitatem Domini regnavit annos IIII; nam omne imperii eius tempus vir et XXX anni fuerunt. postque eum Archelaus tetrarcha annis VIIII, Herodes annis XX et IIII. 5. hoc regnante, anno regni eius octavo et decimo, Dominus cruci fixus est Fufio Gemino et Rubellio Gemino consulibus; a quo tempore usque in Stiliconem consulem sunt anni CCCLXXII. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |