Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sulpicius Severus
Chronica

IntraText CT - Text

  • LIBER SECUNDUS
    • -28-
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

-28-

 

1. Apostolorum actus Lucas edidit usque in tempus, quo Paulus Romam deductus est Nerone imperante; qui non dicam regem, sed omnium hominum et vel immanium bestiarum sordidissimus dignus exstitit, qui persecutionem primus inciperet; nescio an et postremus explerit, siquidem opinione multorum receptum sit, ipsum ante Antichristum venturum.

2. huius vitia ut plenius exponerem res admonebat, nisi non esset huius operis tam vasta ingredi; id tantum annotasse contentus sum, hunc per omnia foedissima et crudelissima eo processisse, ut matrem interficeret, post etiam Pythagorae cuidam in modum sollemnium coniugiorum denuberet; inditumque imperatori flammeum; dos et genialis torus et faces nuptiales, cuncta denique, quae vel in feminis non sine verecundia conspiciuntur, spectata.

3. reliqua vero eius incertum pigeat an pudeat magis disserere. hic primus Christianum nomen tollere aggressus est; quippe semper inimica virtutibus vitia sunt et optimi quique ab improbis quasi exprobrantes aspiciuntur.

4. namque eo tempore divina apud urbem religio invaluerat, Petro ibi episcopatum gerente et Paulo, posteaquam ab iniusto praesidis iudicio Caesarem appellaverat, Romam deducto; ad quem tum audiendum plures conveniebant, qui veritate intellecta virtutibusque Apostolorum, quas tum crebro ediderant, permoti ad cultum Dei se conferebant.

5. etenim tum illustris illa adversus Simonem Petri ac Pauli congressio fuit. qui cum magicis artibus, ut se deum probaret, duobus suffultus daemoniis evolasset, orationibus Apostolorum fugatis daemonibus, delapsus in terram populo inspectante disruptus est.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License