Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sulpicius Severus
Chronica

IntraText CT - Text

  • LIBER SECUNDUS
    • -29-
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

-29-

 

1. Interea abundante iam Christianorum multitudine accidit ut Roma incendio conflagraret, Nerone apud Antium constituto. sed opinio omnium invidiam incendii in principem retorquebat, credebaturque imperator gloriam innovandae urbis quaesisse.

2. neque ulla re Nero efficiebat, quin ab eo iussum incendium putaretur. igitur vertit invidiam in Christianos, actaeque in innoxios crudelissimae quaestiones; quin et novae mortes excogitatae, ut ferarum tergis contecti laniatu canum interirent, multi crucibus affixi aut flamma usti, plerique in id reservati, ut cum defecisset dies, in usum nocturni luminis urerentur.

3. hoc initio in Christianos saeviri coeptum. post etiam datis legibus religio vetabatur, palamque edictis propositis Christianum esse non licebat. tum Paulus ac Petrus capitis damnati;

4. quorum uni cervix gladio desecta, Petrus in crucem sublatus est. dum haec Romae geruntur, Iudaei, praesidis sui Festi Flori iniurias non ferentes, rebellare coeperunt. adversus eos Vespasianus proconsulari imperio a Nerone missus multis gravibusque proeliis devictos coegit intra muros Hierosolymae confugere.

5. interim Nero iam etiam sibi pro conscientia scelerum invisus, humanis rebus eximitur, incertum an ipse sibi mortem consciverit; certe corpus illius non repertum.

6. unde creditur, etiam si se gladio ipse transfixerit, curato vulnere eius servatus, secundum illud, quod de eo scriptum est; et plaga mortis eius curata est, sub saeculi fine mittendus, ut mysterium iniquitatis exerceat.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License