1. Igitur post excessum
Neronis Galba imperium rapuit; mox Otho Galba interfecto occupavit.
2. tum Vitellius e Gallia fretus
exercitibus, quibus praeerat, urbem ingressus, Othone interfecto summam rerum
usurpavit. quae posteaquam ad Vespasianum delata, licet malo exemplo, bono
tamen affectu rei publicae ab improbis vindicandae, cum Hierosolymam obsideret,
sumit imperium et, ut mos est, diademate capiti imposito ab exercitu
consalutatus. Titum filium Caesarem facit; eidem pars copiarum et obsidendae
Hierosolymae negotium datum.
3. Vespasianus Romam
profectus, summo favore senatus et populi receptus, cum se Vitellius
interfecisset, imperium confirmavit. interea Iudaei obsidione clausi, quia
nulla neque pacis neque deditionis copia dabatur, ad extremum fame interibant,
passimque viae oppleri cadaveribus coepere, victo iam officio humandi; quin
omnia nefanda esca super ausi ne humanis quidem corporibus pepercerunt, nisi
quae eiusmodi alimentis tabes praeripuerat.
4. igitur defessis
defensoribus irrupere Romani. ac tum forte in diem Paschae omnis ex agris
aliisque Iudaeae oppidis multitudo convenerant; nimirum ita Deo placitum, ut eo
tempore, quo Dominum cruci affixerat, gens impia internecioni daretur.
5. Pharisaei aliquantisper
pro templo acerrime restiterunt, donec obstinatis ad mortem animis ultro se
subiectis ignibus intulerunt. numerus peremptorum ad undecies centena milia
refertur, capta vero C milia ac venundata.
6. fertur Titus adhibito
consilio prius deliberasse, an templum tanti operis everteret. etenim nonnullis
videbatur, aedem sacratam ultra omnia mortalia illustrem non oportere deleri,
quae servata modestiae Romanae testimonium, diruta perennem crudelitatis notam
praeberet.
7. at contra alii et Titus
ipse evertendum in primis templum censebant, quo plenius Iudaeorum et
Christianorum religio tolleretur; quippe has religiones, licet contrarias sibi,
isdem tamen ab auctoribus profectas; Christianos ex Iudaeis exstitisse; radice
sublata stirpem facile perituram.
8. ita Dei nutu accensis
omnium animis templum dirutum, abhinc annos trecentos triginta et unum. atque
haec ultima templi eversio et postrema Iudaeorum captivitas, qua extorres
patria per orbem terrarum dispersi cernuntur, cotidie mundo testimonio sunt,
non ob aliud eos quam ob illatas Christo impias manus fuisse punitos. nam saepe
alias, cum propter peccata captivitatibus traderentur, numquam tamen ultra LXX
annos servitutis poenam pependerunt.
|