1. Interiecto dein tempore
Domitianus, Vespasiani filius, persecutus est Christianos. quo tempore Iohannem
apostolum atque evangelistam in Pathmum insulam relegavit; ubi ille arcanis
sibi mysteriis revelatis librum sacrae Apocalypsis, qui quidem a plerisque aut
stulte aut impie non recipitur, conscriptum edidit.
2. non multo deinde
intervallo tertia persecutio per Traianum fuit. qui cum tormentis et
quaestionibus nihil in Christianis morte aut poena dignum repperisset, saeviri
in eos ultra vetuit.
3. sub Adriano deinde
Iudaei rebellare voluerunt, Syriam ac Palaestinam diripere conati; misso
exercitu subacti sunt. qua tempestate Adrianus, existimans se Christianam fidem
loci iniuria perempturum, et in templo et loco Dominicae passionis daemonum
simulacra constituit.
4. et quia Christiani ex
Iudaeis potissimum putabantur - namque tum Hierosolymae non nisi ex
circumcisione habebat ecclesia sacerdotem - militum cohortem custodias in
perpetuum agitare iussit, quae Iudaeos omnes Hierosolymae aditu arceret.
5. quod quidem Christianae
fidei proficiebat, quia tum paene omnes Christum Deum sub legis observatione
credebant. nimirum id Domino ordinante dispositum, ut legis servitus a
libertate fidei atque ecclesiae tolleretur.
6. ita tum primum Marcus ex
gentibus apud Hierosolymam episcopus fuit. quarta sub Adriano persecutio
numeratur, quam tamen postea exerceri prohibuit, iniustum esse pronuntians, ut
quisquam sine crimine reus constitueretur.
|