1. Post Adrianum Antonino
Pio imperante pax ecclesiis fuit. sub Aurelio deinde, Antonini filio,
persecutio quinta agitata. ac tum primum intra Gallias martyria visa, serius
trans Alpes Dei religione suscepta. sexta deinde Severo imperante Christianorum
vexatio fuit.
2. quo tempore Leonida,
Origenis pater, sacrum in martyrio sanguinem fudit. interiectis deinde annis
VII et XXX pax Christianis fuit, nisi quod medio tempore Maximinus nonnullarum
ecclesiarum clericos vexavit.
3. mox Decio imperante iam
tum septima persecutione saevitum in Christianos. inde Valerianus octavus
sanctorum hostis fuit.
4. post eum, interiectis
annis fere quinquaginta, Diocletiano et Maximiano imperantibus acerbissima
persecutio exorta, quae per decem continuos annos plebem Dei depopulata est.
qua tempestate omnis fere sacro martyrum cruore orbis infectus est; quippe
certatim gloriosa in certamina ruebatur multoque avidius tum martyria gloriosis
mortibus quaerebantur, quam nunc episcopatus pravis ambitionibus appetuntur.
5. nullis umquam magis
bellis mundus exhaustus est, neque maiore umquam triumpho vicimus, quam cum
decem annorum stragibus vinci non potuimus.
6. exstant etiam mandatae
litteris praeclarae eius temporis martyrum passiones, quas conectendas non
putavi, ne modum operis excederem.
|