1. Sed finis persecutionis
illius fuit abhinc annos VIIII et LXXX, a quo tempore Christiani imperatores
esse coeperunt. namque tum Constantinus rerum potiebatur, qui primus omnium
Romanorum principum Christianus fuit.
2. sane tum Licinius, qui
adversum Constantinum de imperio certavit, milites suos litare praeceperat;
abnuentes militia reiciebat. sed id inter persecutiones non computatur; adeo
res levioris negotii fuit, quam ut ad ecclesiarum vulnera perveniret.
3. exinde tranquillis rebus
pace perfruimur; neque ulterius persecutionem fore credimus, nisi eam, quam sub
fine iam saeculi Antichristus exercebit. etenim sacris vocibus decem plagis
mundum afficiendum pronuntiatum est; ita cum iam VIIII fuerint, quae superest
ultima erit.
4. hoc temporum tractu
mirum est quantum invaluerit religio Christiana. tum siquidem Hierosolyma
horrens ruinis frequentissimis ac magnificentissimis ecclesiis adornata.
5. namque Helena, mater principis
Constantini, quae Augusta cum filio
conregnabat, cum Hierosolymam agnoscere concupisset, reperta ibi idola ac
templa protrivit; mox usa regni viribus
basilicas in loco Dominicae passionis et resurrectionis et ascensionis
constituit.
6. illud mirum, quod locus
ille, in quo postremum institerant divina vestigia, cum in caelum Dominus nube
sublatus, continuari pavimento cum reliqua stratorum parte non potuit,
7. siquidem quaecumque
applicabantur, insolens humana suscipere terra respueret, excussis in ora
apponentium saepe marmoribus. quin etiam calcati Deo pulveris adeo perenne
documentum est, ut vestigia impressa cernantur,
8. et cum cotidie
confluentium fides certatim Domino calcata diripiat, damnum tamen arena non
sentiat, et eandem adhuc sui speciem, velut impressis signata vestigiis, terra
custodit.
|