1. Eiusdem reginae
beneficio crux Domini tum reperta; quae neque in principio obsistentibus
Iudaeis potuerat consecrari, et postea dirutae civitatis oppressa ruderibus,
non nisi tam fideliter requirenti meruit ostendi.
2. igitur Helena primum de loco
passionis certior facta, admota militari manu atque omnium provincialium
multitudine in studia reginae certantium, effodi terram et contigua quaeque ac
vastissima ruinarum purgari iubet; mox pretium fidei et laboris tres pariter
cruces, sicut olim Domino ac latronibus duobus fixae fuerant, reperiuntur.
3. hic vero maior
dinoscendi patibuli, quo Dominus pependerat, difficultas omnium animos
mentesque turbaverat, ne errore mortalium forsitan pro cruce Domini latronis
patibulum consecrarent.
4. capiunt deinde
consilium, ut aliquem recens mortuum crucibus admoverent. nec mora, quasi Dei
nute funus exstincti sollemnibus exsequiis deferebatur concursuque omnium
feretro corpus eripitur.
5. duabus prius frustra
crucibus admotis, ubi Christi patibulo attactum est, dictu mirabile,
trepidantibus cunctis, funus excussum et inter spectatores suos adstitit; crux
reperta dignoque ambitu consecrata.
|