Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sulpicius Severus
Chronica

IntraText CT - Text

  • LIBER SECUNDUS
    • -35-
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

-35-

 

1. His per Helenam gestis, principe Christiano libertatem atque exemplum fidei mundus acceperat; sed longe atrocius periculum cunctis ecclesiis illa pace generatum. namque tum haeresis Arriana prorupit totumque orbem iniecto errore turbaverat.

2. etenim duobus Arriis acerrimis perfidiae huius auctoribus imperator etiam depravatus, dum sibi religionis officium videtur implere, vim persecutionis exercuit; actique in exsilium episcopi, saevitum in clericos, animadversum in laicos, qui se ab Arriorum communione secreverant.

3. quae autem Arrii praedicabant, erant huiusmodi; patrem Deum instituendi orbis causa genuisse filium, et pro potestate sui ex nihilo in substantiam novam atque alteram Deum novum alterumque fecisse; fuisse autem tempus, quo filius non fuisset.

4. igitur huius mali causa synodus apud Nicaeam ex toto orbe contrahitur, CCC siquidem et duodeviginti episcopis congregatis; fides plena conscribitur, haeresis Arriana damnatur, imperator decretum episcopale complectitur.

5. Arriani nihil contra sanam fidem retractare ausi, se quoque tamquam adquiescentes nec aliud sentientes ecclesiis miscuerunt; manebat tamen in pectoribus eorum insitum in catholicos viros odium, et adversus quos de fide disceptare non poterant, eos subornatis accusatoribus fictisque criminibus appetebant.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License