1. Itaque primum Athanasium
Alexandriae episcopum, virum sanctum, qui apud Nicaenam synodum diaconus
adfuerat, aggrediuntur absentemque condemnant.
2. etenim ad crimina, quae
falsi testes congesserant, aggregabant, quod Marcellum atque Photinum
haereticos sacerdotes, synodi iudicio condemnatos, pravo studio recepisset.
3. sed de Photino dubium
non erat merito fuisse damnatum; in Marcello nihil tum damnatione dignum
repertum videbatur, maximeque ei a studiis partium innocentia accesserat, quod
eosdem illos iudices, a quibus fuerat condemnatus, haereticos esse nemo
dubitabat.
4. ceterum Arriani non hos
potius quam Athanasium removere cupiebant. itaque imperatorem eo usque
compellunt, ut Athanasius exulatum ad Gallias mitteretur.
5. mox in Aegypto LXXX
episcopi congregati Athanasium iniuste condemnatum esse pronuntiant. res ad
Constantinum refertur; iubet ex toto orbe apud Sardicam episcopos congregari
atque omne iudicium, quo Athanasius damnatus fuerat, retractari. inter haec
Constantinus moritur;
6. synodus congregata iam
Constantio imperatore Athanasium absolvit, Marcellus quoque episcopatui
redditur; nam de Photino episcopo Sirmiensi non est rescissa sententia, qui
etiam nostrorum iudicio haereticus probatur. et tamen hoc ipsum Marcellum
gravabat, quia Photinus auditor eius fuisse in adolescentia videbatur.
7. verumtamen ad Athanasii
absolutionem etiam illud accesserat, quod Ursatius et Valens, principes
Arrianorum, cum post synodum Sardicensem viderentur a communione secreti, coram
positi a Iulio Romanae urbis episcopo veniam poposcerunt, quod innoxium
condemnassent, meritoque eum sententia concilii Sardicensis absolutum professi
sunt.
|