1. Interiecto deinde
tempore Athanasius, cum Marcellum parum sanae fidei penitus comperisset, a
communione suspendit. habuitque ille hanc verecundiam, ut tanti viri iudicio
notatus sponte concederet.
2. ceterum antea innocens,
postea depravatus, videri poterat iam tum nocens fuisse, cum de eo fuerat
iudicatum. nacti ergo Arriani istius modi occasionem conspirant penitus
Sardicensis synodi decreta subvertere.
3. etenim eis color quidam
suppetere videbatur, ut tam iniuste fuisset pro Athanasio iudicatum, quam
Marcellus fuerat absolutus, qui nunc etiam Athanasii iudicio esse haereticus
probaretur.
4. namque Marcellus
Sabellianae haeresis assertor exstiterat; Photinus vero novam haeresim iam ante
protulerat, a Sabellio quidem in unione dissentiens, sed initium Christi ex
Maria praedicabat.
5. igitur Arriani astuto
consilio miscent innoxium criminosis, damnationemque Photini et Marcelli et
Athanasii eadem sententia comprehendunt, illud nimirum apud imperitorum animos
praestruentes, ut non putarentur de Athanasio perperam iudicasse, qui de
Marcello atque Photino vera sensissent.
6. verumtamen ea tempestate
Arriani perfidiam so suam occultabant; non ausi palam erroris sui dogmata
praedicare catholicos se gerebant, nihil sibi prius agendum rati quam ut
Athanasium ecclesia submoverent, qui semper eis velut murus obstiterat; quo
remoto reliquos in libidinem suam cessuros sperabant.
7. sed pars episcoporum,
quae Arrios sequebatur, damnationem Athanasii cupitam accepit; pars coacti metu
et factione in studia partium concesserant; pauci, quibus fides cara et veritas
potior erat, iniustum iudicium non receperunt; inter quos Paulinus , episcopus
Treverorum, oblata sibi epistola ita subscripsisse traditur, se in Photini
atque Marcelli damnationem praebere consensum, de Athanasio non probare.
|