1. Tum vero Arriani, ubi
doli parum processerant , vi agere decernunt. nam quidlibet audere atque agere
facile erat regis amicitia subnixis, quem sibi pravis adulationibus
devinxerant.
2. quin etiam ex
consensione multorum inexpugnabiles erant; nam omnes fere duarum Pannoniarum
episcopi multique Orientalium ac tota Asia in perfidia eorum
coniuraverant.
3. sed principes mali
istius habebantur a Singiduno Ursatius, Valens a Mursa, Heraclia Theodorus,
Stephanus Antiochenus, Acatius a Caesarea, Menofantus Epheso, Georgius Laodicia,
Narcissus a Neronopoli.
4. hi ita palatium
occupaverant, ut nihil sine eorum nutu ageret imperator, obnoxius quidem
omnibus, sed praecipue Valenti deditus.
5. nam eo tempore, quo apud
Mursam contra Magnentium armis certatum, Constantius descendere in conspectum
pugnae non ausus in basilica martyrum extra oppidum sita, Valente tum eius loci
episcopo in solatium assumpto, diversatus est. ceterum Valens callide per **
suos disposuerat, ut quis proelii fuisset eventus primus cognosceret, vel
gratiam regis captans, si prior bonum nuntium detulisset, vel vitae consulens,
ante capturus fugiendi spatium, si quid contra accidisset.
6. itaque paucis, qui circa
regem erant, metu trepidis, imperatore anxio, primus nuntiat hostes fugere. cum
ille indicem ipsum intromitti posceret, Valens ut reverentiam sui adderet,
angelum sibi fuisse nuntium respondit.
7. facilis ad credendum
imperator palam postea dicere solitus, se Valentis meritis, non virtute
exercitus vicisse.
|