Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sulpicius Severus
Chronica

IntraText CT - Text

  • LIBER SECUNDUS
    • -39-
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

-39-

 

1. Ab hoc initio illecti principis extulere animos Arriani, potestate regis usuri, ubi auctoritate sua parum valuissent. igitur cum sententiam eorum, quam de Athanasio dederant, nostri non reciperent, edictum ab imperatore proponitur, ut qui in damnationem Athanasii non subscriberent, in exsilium pellerentur.

2. ceterum a nostris tum apud Arelatem ac Bitteras, oppida Galliarum, episcoporum concilia fuere. petebatur, ut priusquam in Athanasium subscribere cogerentur, de fide potius disceptarent, ac tum demum de re cognoscendum, cum de persona iudicum constitisset.

3. sed Valens sociique eius prius Athanasii damnationem extorquere cupiebant, de fide certare non ausi. ab hoc partium conflictu agitur in exsilium Paulinus. interea Mediolanum convenitur, ubi tum aderat imperator; eadem illa contentio nihil invicem relaxabat.

4. tum Eusebius Vercellensium et Lucifer a Carali Sardiniae episcopi relegati. ceterum Dionysius, Mediolanensium sacerdos, in Athanasii damnationem se consentire subscripsit, dummodo de fide inter episcopos quaereretur. sed Valens et Ursatius ceterique metu plebis, quae catholicam fidem egregio studio conservabat, non ausi piacula profiteri intra palatium congregantur.

5. illinc epistolam sub imperatoris nomine mittunt, omni pravitate infectam, eo nimirum consilio, ut, si eam aequis auribus populus recepisset, publica auctoritate cupita proferrent; sin aliter fuisset excepta, omnis invidia esset in rege, et ipsa venialis, quia etiam tum catechumenus sacramentum fidei merito videretur potuisse nescire.

6. igitur lecta in ecclesia epistola populus aversatus. Dionysius, quia non esset assensus, urbe pellitur, statimque eius in locum Auxentius episcopus subrogatur.

7. Liberius quoque urbis Romae et Hilarius Pictavorum episcopi dantur exsilio. Rhodanium quoque, Tolosanum antistitem, qui natura lenior non tam suis viribus quam Hilarii societate non cesserat Arrianis, eadem conditio implicuit, cum tamen hi omnes parati essent Athanasium a communione suspendere, modo ut de fide inter episcopos quaereretur.

8. sed Arrianis optimum visum praestantissimos viros a certamine submovere. ita pulsi in exsilium, quos supra memoravimus, abhinc annos quinque et XL, Arbitione et Lolliano consulibus. sed Liberias paulo post urbi redditus ob seditiones Romanas.

9. ceterum exules satis constat totius orbis studiis celebratos, pecuniasque eis in sumptum affatim congestas, legationibusque eos plebis catholicae ex omnibus fere provinciis frequentatos.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License