1. Interea Arriani non
occulte, ut antea, sed palam ac publico haeresis piacula praedicabant; quin
etiam synodum Nicaenam pro se interpretantes, quam unius litterae adiectione
corruperant, caliginem quandam iniecerant veritati.
2. nam ubi ‘homoousion’
erat scriptum, quod est unius substantiae, illi ‘homoiousion’, quod est similis
substantiae, scriptum esse dicebant, concedentes similitudinem. dum adimerent
unitatem, quia multum ab unitate similitudo distaret; ut verbi gratia pictura
humani corporis esset homini similis, nec tamen haberet hominis veritatem.
3. sed quidam ex his ultra
processerant, ‘anomoiousian’, id est dissimilem substantiam, confirmantes.
eoque his certaminibus processum, ut istius modi piaculis orbis terrarum
implicaretur.
4. nam Italiam, Illyricum atque Orientem
Valens et Ursatius ceterique, quorum nomina edidimus, infecerant. Gallias
nostras Saturninus Arelatensium episcopus, homo impotens et factiosus,
premebat. Osium quoque ab Hispania in eandem perfidiam concessisse opinio fuit;
quod eo mirum atque incredibile videtur, quia omni fere aetatis suae tempore
constantissimus nostrarum partium, et Nicaena synodus auctore illo confecta
habebatur; nisi fatiscente aevo - etenim maior centenario fuit, ut sanctus
Hilarius in epistolis refert - deliraverat.
5. quis rebus perturbato
orbe terrarum et morbo quodam ecclesiis languentibus, segnior quidem, sed non minus
gravis cura principem exercebat, quod licet Arriani, quibus favebat, superiores
viderentur, necdum tamen de fide inter episcopos conveniret.
|